LITANIÆ DE SANCTA CRVCE - leggoerifletto

Vai ai contenuti

Menu principale:

LITANIÆ DE SANCTA CRVCE

LITANIÆ DE SANCTA CRVCE

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Pater sancte, audi nos.
Pater iuste, exaudi nos.
Pater de cælis Deus, miserere nobis.
Fili redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Crux, specula Patriarcharum et Prophetarum, defende nos.
Præconium Apostolorum, defende nos.
Corona Martyrum, defende nos.
Gaudium Sacerdotum, Defende nos.
Gloriatio Virginum, defende nos.

Crux potentia Regum, protege nos.
Ornamentum Ecclesiæ, protege nos.
Spes Christianorum, protege nos.
Arrha Christum adorantium, protege nos.
Gloria omnium Orthodoxorum, protege nos.

Crux corona nostra, salva nos.
Pacis firmamentum, salva nos.
Reseratrix Paradisi, salva nos.
Virga mirabilium Dei, salva nos.
Propugnaculum fidei, salva nos.

Crux vita Iustorum, adiuva nos.
Resurrectio mortuorum, adiuva nos.
Clavis regni cælorum, adiuva nos.
Procuratrix pauperum, adiuva nos.
Portus periclitantium, adiuva nos.

Crux signaculum castitatis, illumina nos.
Sanctimoniæ documentum, illumina nos.
Administratrix castitatis, illumina nos.
Palma immortalitatis, illumina nos.
Thesaurus omnium bonorum, illumina nos.

Crux consolatrix afflictorum, custodi nos.
Servatrix desperatorum, custodi nos.
Profligatrix hæresum, custodi nos.
Fuga tentationum, custodi nos.
Expugnatrix hostium, custodi nos.

Crux salus fidelium, tuere nos.
Ex membris Christi decorem accipiens, tuere nos.
Sanguine Christi nobilitata, tuere nos.
Tactu corporis Christi sanctificata, tuere nos.
Signum Filii Dei vivificum, tuere nos.

Crux datrix sanitatis, conforta nos.
Contractus libertatis, conforta nos.
Cæli alitudo, conforta nos.
Terræ profunditas, conforta nos.
Latitudo orbis terrarum, conforta nos.

Crux triumphatrix dæmonum, eripe nos.
Extinctio peccati, eripe nos.
Victoria mundi, eripe nos.
Victrix mortis, eripe nos.
Destructio inferni, eripe nos.

Ab omni malo, libera nos sancta Crux.
Ab omni peccato, libera nos sancta Crux.
A potestate diaboli, libera nos sancta Crux.
Ab omni incantatione et maleficio Daemonis, libera nos sancta Crux.
Ab insidiis inimicorum omnium, libera nos sancta Crux.
A peste, fame, et bello, libera nos sancta Crux.
Ab omni morbo, libera nos sancta Crux.
A fulgure et tempestate, libera nos sancta Crux.
A timore mortis, libera nos sancta Crux.
A subitanea et improvisa morte, libera nos sancta Crux.
In hora mortis, libera nos sancta Crux.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Pater noster...

V. Et ne nos in ducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Per lignum servi facti sumus,
R. Per lignum redempti sumus.
V. Fructus arboris seduxit nos.
R. Filius Dei redemit nos.
V. Per signum crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine, exaudi orationem meam,
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Respice, quæsumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum.

Perpetua nos, quaesumus, Domine, pace custodi, quos per lignum sanctæ Crucis redimere dignatus es.

Adesto nobis, Domine Deus noster, et quos sanctæ Crucis laetari facis honore, eius quoque perpetuis defende subsidiis.

Tueatur, quæsumus, Domine Deus, salutare signum Crucis populum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut et consolatione praesenti in omni sua tribulatione gaudeat, et sequendo, ad futura bona incessanter proficiat.

Deus, qui nos continua sanctæ Crucis commemoratione lætificat, præsta, quæsumus, ut cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis præmia in cælo mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum et vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam,
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
 
Copyright 2010 © Leggoerifletto.All rights reserved
Torna ai contenuti | Torna al menu